- THAINUS
- THAINUSseu Thanus, nomen dignitatis olim apud Anglo-Saxones, dein Normannos, Angliâ potitos. Fuêre autem duplicis ordinis, Thaini scil. Regis et Thaini mediocres, quorum illos Baronibus maioribus, hos minoribus, h. e. mancriorum Dominis non male aequipares. Nempe Canutus M. Danor. Rex ad suum comitatum adscitos praecipuos e nobilitate Danica, bipennibus mucronumque capulis deaur atis coruscantes, ut ait Sveno in Ll. Castr. c. 2. quorum numerus ad tria milia Militum selectorum ascendebat, suô idiomate Thinglith nuncupavit, voce conflatâ ex lith, quae ordinem aciei sonat et Tein, Thein vel Theing, quâ Nobilium ordo efferebatur: unde postea hi Thaini et Thani dicti. Vide Seldenum de Titulis Honor. Part. 2. c. 5. §. 2. 4. et Notit. ad Eadmer. p. 170 nec non supra, voce Ministri, at plura hanc in rem, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.